1 Chronicles 11

. RAB. Prophetae apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: Psal. 2.. . Caecos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum caeci et claudi. Mystice, David Jebusaeum de Jerusalem ejiciens, significat Christum daemones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusaeus enim interpretatur Jerusalem Unde et discipulis suis ait: etc. Luc. 10.. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis caecis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: . Per industriam enim militis civitatem munivit. Josephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse, eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super opus autem murorum constituisse Jacob, expulisse Jebusaeos et Jerosolymam vocasse. Jero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Judaea primum Evangelium praedicavit, Et ecclesiam fidei suae munitione firmavit. Joab, qui reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt; unde: . HIERON. Hunc Josephus Eusebium nominat, et filium dicunt Achimeae, qui in aciem hostium frequenter irrumpens, non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia Jesbaan interpretatur Ahamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur: II Reg. 23.. Sed ibi vermiculo ligni comparatur, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum, quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse, hic autem trecentos, pro peccato enim minorata est fama. Ahohi, ut Hebraei tradunt, frater fuit Isai patris David, cujus filius fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimus, quos Josephus dicit esse Eusebium filium Achimeae, et Eleazar filium Addi, et Semeiam filium Heli GREG. hom. 34. in Evang. Cogitandum summopere est, etc., usque ad contra se rigidus etiam a licitis abstinebat. . Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes. Sed ad tres primos non pervenit, Jesbaam, Eleazarum et Semmaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum, licet virtutibus emineat, ad aequalitatem potentiae Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat. Quoniam, etc. Psal. 88. id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones. Hebraeus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata. RAB. Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit. Qua potest gratia Christi, quae mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: etc. Psal., CXLVI. Hic multa opera perpetravit, qui ait: Joan. 5.. Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum coetus pertinet qui descendens de coelis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suae frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Aegyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: Psal. 50.. . Abisai et Sobochai et Jonathan, quibus viribus aequabatur, qui erat super triginta, sicut Hebraeus affirmat. . .
Copyright information for VulgGlossa